- DIAPSALMA
- DIAPSALMAapud Optat. l. 4. Legimus quadragesimo nonoPsalmo, sub secundo Diapsalmate Spiritum S. dixisse etc. quid proprie notet, quaerunt Eruditi. Eberhard. Betuniensis in Graecismo c. 10.Quod canitur, Psalama est: interpositum Diapsalma:Est in psallendo simpsalma innexio vocum.At quidam Diapsalma vocant exordia sensusAlterius: quidam pausam spiraminis esseSancti: sed quidam, quod sit mutatio metriDicunt: ac quidam, quod sit distinctio rythmi.Hieronymo vox haec Hebraica videtur, et semper denotare; ita ut, quibus illa connectitur, sempiterna esse confirmet. Solent enim Hebraei, in fine hibrorum, unum ex his tribus subnectere, Amen, Sela aut Solam; e quibus Sela idem est, quod Diapsalma. Igitur, ut ait Hieronymus, ut solemus nos completis opusculis, ad distinctionem rei sequentis, medium interponere, Explicit aut Feliciter, aut aliquid istiusmodi; ita et Hebraei, quae scripta sunt, roborentur, facere solent, ut dicant Amen aut in Sempiternum; aut scribenda commemorant, ut ponant Sela; aut transacta feliciter protestantur, Salam, h. e. pacem, in ultimo subnotantes. Sententiam suam Origenis verbis fulcit, qui inter alia Theodorionem, Symmach. et LXX. Interpp. vocem Selah, semper Διάψαλμα, reddidisle, addit. Quid alii sentiant, vide apud Car. du Fresne Glossar. et Macros fratres in Hierolexico, Andr. Rivet. inprimis, in Psalmos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.